Latin
165
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 165
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam omnia, quae ad horum historiam pertinent, diligentissimè explicauit, nihilque aliud addendum est, quàm hoc vnum: Quod latescentis chordae musculus aliquando geminus reperitur in vtroque brachio, &ab eodem loco penitùs vterque ortus, quorum vnus in chordam latam desinit, alter in ligamentum transuersum in carpo inseritur, quod ego ter, aut quater ad summum obseruaui. Verùm in illis musculis, qui in summa &extrema manu continentur, non ita concors sum. Primò, quia in volae parte illa, quae ab Antiocho Tibertio Lunae mons vocatur, reperio in panniculo pingui ipsius manus carnem quandam, quae musculorum effigiem habet, sed musculorum tenuium satis ac breuium, qui duo frequentes sunt, &aliquando etiam tres, ortaque haec caro in syluestri ac inferiori illius montis parte, vbi octauum carpi ossiculum situm est, à panniculo carnoso per pinguedinem disperso, vel à membrana musculum Lunę monticulum formantem vestiente, atque in interiorem &mediam volam per transuersum lata, ad chordam vsque latescentem peruenit &implantatur, tota penitùs panniculo carnoso ac pingui conplicata.