# Observationes anatomicae 166

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 166. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/166
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/166

Munus huius est, mea sententia, vt potiùs cutem illius partis corruget, quàm quod extendat. Hoc equidem meum inuentum non est, sed loannis Baptistae cannani Ferrariensis Medici, viri vti sine vlla controuersia inter antesignanos anatomicos collocandi, ita omni genere doctrinae & morum probitare comitateque nemini secundi. Hic celeberrimus anatomicus, cùm ego Ferrariae profiterer (agiter fermè decimus & tertius annus) suum istud inuentum mihi communicauit, egoque postea Pisis, atque hic Patauij ita publicè propalaui, vt ad omnium anres facilimè peruenire potuerit. Primus autem, qui publicis scriptis musculos hos commendarit, fuit Valuerda in anatome sua, hispano idiomate scripta, quamuis non satis rectè, cùm vnum tantùm musculum esse, atque ad extensionem factum dicat. Secundò dissideo ab eodem Vesalio in his musculis. Quoniam dum tradit in sertionem & vsum illorum quatuor, qui parui admodùm in vola haerent chordis secundi musculi tertium digitorum internodium flectentis, asserit hos musculos implantari in primum digitorum os, atque munus hoc subire, vt digitos intrò agant, & ad pollicem adducant.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
