Latin
167
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 167
Unproofread scanNot analysed yet
Quae res valde diuersa à me reperta est, atque etiam (agitur fermè decimus annus) du adhuc Pisis essem, in vulgus ędita, testenque huiusce inuentionis habeo anatomicum ac Medicum clarissimum Antonium Ponzanellum, qui in academia Pisana tunc temporis auditor erat meus, posteaque mihi suffectus est, dum inde discederem non sine magna nominis sui celebritate, atque insigni animi mei voluptate, cùm illum aequè ac fratrem ob eximiam ipsius virtutem valdè diligam. Verùm ad rem rediens, dico musculos hos non inseri in primum os digitorum, sed potiùs desinere in chordam posteriorem, quae omnes digiti articulos extendit, atque insertio haec circa medium primi internodij fieri solet: ex qua patet primarius istorum musculorum vsus. Quoniam ipsis ad principia contractis extenduntur digiti, non integri tamen: sed secundus tantùm &tertius illorum articulus, in qua re deceptus est Valuerda.