# Observationes anatomicae 168

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 168. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/168
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/168

Nam cùm aliquid de extensione facta ab istis musculis audiuisset (per totam enim Italiam ab auditoribus meis hoc dogma iam multos ante annos disseminatum erat) neque diligenter suarum chordarum insertiones inspexisset, in anatomico opere, vbi istius rei facta est mentio, dixit, musculos hos digitos extendere, cùm potiùs esset dicendum, alteros atque postremos digitorum articulos ipsos erigere. Et re quidem vera cùm chordae istorum paruorum vltra primum articulum coniungantur, cum chordis extendentibus, non possunt eundem primum dirigere, sed potiùs flectere debent. His adde, quòd cùm dictae chordae in transitu ad exteriorem digitorum regionem colligentur, cum ligamento laterali primi articuli, id accidit, vt musculi ij leniter etiam possint primum internodium digitorum quodam leui motu ad pollicem adducere. Tertiò, ab eiusdem Vesalij sententia recedo. Quia locutus de musculis illis octo, qui inter ossa metacarpi continentur, atque singulis dictis ossibus gemini distribuuntur, ait, quod musculi isti chorda sua inseruntur in latera prima ossis digitorum, atque hunc vsum habent, vt digitos flectant. Quod in ipsa rei historia minimè inuenitur.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
