# Observationes anatomicae 172

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 172. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/172
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/172

Quintus musculus subiectus his tribus proximè dictis & carnosus, oritur ab osse metacarpi, quod subditur indici infra medium vsque ad iuncturam cum carpo, & iungitur eadem chorda, qua tres dicti secundo ossi ipsius pollicis. Hic praetermissus est ab anatomicis. Quidam tamen intuitus omnes hos quatuor posteriores musculos vnicam chordam habere, atque hanc lateris interioris sesamino haerentem in os inseri, fortasse diceret, vnum tantùm esse musculum, atque eò magis, cùm isti quatuor à me enumerati omnes in eandem partem pollicem trahant, differantque motus istorum per magis & minùs tantùm, quod per me quidem licebit. Nam, vt horum difficilem diuisionem euitem, libenter ex ipsis vnum constituam. Verùm, si quis aliorum auctoritate fretus priores secundum scilicet, tertium, & quartum tres esse voluerit, necessariò etiam quintus erit distinguendus. Sint igitur omnes hi aut quatu or aut vnus, non multùm refert, modò quantus sit, & vndè oriatur, optimè pateat.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
