# Observationes anatomicae 176

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 176. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/176
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/176

minime differam, excepto vsu ipsorum, de quo postea, sicuti & de alijs infinitis rebus, quas hic praetermitto, alibi tractabo. In hoc vesicae musculo, video omnes anatomicos in magnum satis incommodum deuenire. Quoniam si ipsum constituant, vti faciunt, infra glandulosa corpora, nunquam poterit egredi semen sine lotio in coitu. Nam si debet semen egredi, opus est, quod musculus, cùm infra sit, dilatetur, ipso autem dilatato egredietur etiam lotium, aut saltem aliqua eius stilla. Quoniam eo tempore & ani, & abdominis musculi contrahuntur, & per consequens vesica quoque premitur: praetereà in diuturno seminis profluuio cum semine etiam egrederetur lotium, cùm sit ipso valdè tenuius. Tertiò, si hoc esset, lotium semper versaretur circa meatus illos, per quos ingreditur semen in canalem, atque eosdem corrumperet, ac perpetuò semen impurum exiliret. Quae tamen incommoda cùm non superueniant, aperto inditio sunt, musculum dictum non infra glandulas, sed supra in prima ceruice vesicae esse collocandum. In quo non expectes integram musculi, byGoogle & à subiecto canali distinctam substantiam in partibus exterioribus sitam, vti in ano, ac similibus partibus apparet. Sed est ceruicis substantia carnosior, transuersis plurimis fibris texta, quibus hoc agit, vt se ipsam constringat. Fibrę autem istae latent inter rectas, in ipsa ceruice. Nam cùm rectas exteriores detraxeris, postea apparet musculus transuersus, vel fibrae dictae, & sub his aliae adhuc rectae continentur.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
