# Observationes anatomicae 179

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 179. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/179
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/179

Sed demvnum esse musculum, tu tamen audi, quales sint ipsius partes, & quot numero, ac reliqua, quę ab alijs prętermissa sunt. Inter quae hoc principem tenet locum, quod huic quinto debuerat etiam octauus musculus à Diuino Vesalio descriptus adscribi. Quoniam ita istius pars est, vti reliquae omnes à me explicandae. At hoc minimè factum est. Scio, neque reuocare tento, sed voluissem, quod cùm ex tot partibus quintum constituant musculum, vt contractior, & ideò facilior enumeratio musculorum femur mouentium sit, (nimia enim rerum multitudo ex omnium sententia confusionem parit) ita etiam, vt adhuc breuior esset, octauum huic quin to adiunxissent: Quoniam ita cum isto quadrat, vt reliquae omnes partes, quae octauo isto excepto quatuor numero sunt. Atque harum prima à Vesalio minimè descripta oritur ab osse pubis, à linea superiori nerueo principio, ac descendens inseritur in lineam femoris asperam suo fine.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
