Latin
181
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 181
Unproofread scanNot analysed yet
Quarta pars &vltima, quae tamen prima est Vesalio, ab appendice coxendicis neruoso principio orta, descendit ac definit in chordam teretem, quae sibi adiuncta aponeurosi satis tenui partis primae, de qua superiùs locutus sum, inseritur in internum tuberculum femoris inferioris. Hae quinti musculi quatuor partes, vel quinque po tiùs, addito octauo ita describendae atque ordinandae mihi videntur. Asserunt praeterea anatomici recentiores, decem esse musculos mouentes femur, neque vident: quod vndecimum pretermiserunt, qui oritur ab ischio posteriori, breuis, sed satis carnosus, &inseritur in rotatorem maiorem in parte posteriore supra insertionem decimi, vel inter spatium illud medium inter rotatorem maiorem &minorem ad hoc munus, vt in gyrum femur rotet ad posteriora. Haec de musculis femoris satis sint. In mouentibus tibiam non habeo aliquid auribus tuis dignum, nisi velim de vsu &magnitudine, &loco, &compositione disserere, quae ad praesens institutum minimè pertinent.