# Observationes anatomicae 182

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 182. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/182
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/182

Ad musculos itaque pedem mouentes veniam, in quorum enumeratione ego apud reliquos anatomicos eum ordinem non reperio, quem ars fortasse requireret. Sed quoniam hoc ad historiam non necessariò pertinet, ideò ad aliud me conuertam, quod magis animduersione dignum sit. Illud autem primum est quod cùm natura principium primi & secundi musculi mouentis pedem sumant ab illa cauitate posteriori, quae statim est supra tuberculum vtrunque in inferiori femore, cumque in cruris directione tubercula illa gemina retrò valdè ferantur & ad posteriora quasi conculcent, ac comprimant principia dictorum musculorum, nequid mali inde accideret, eadem valdè prouida apposuit sesamina ossa, atque inseruit dictis principijs, singulum singulo apponens, ne atterantur aut lacerentur, quod à nemine notatum est (quod sciam) pręterquam à Vesalio per transennam in administratione dictorum musculorum. Hoc in simijs ita frequens est, vt in illis perpetuò reperierim: in homine verò accidit, vt saepè & saepiùs alterum deficiat, nunc internum, nunc quoque & externum, quod in simijs, vt dixi, nunquam vidi. Quintus & sextus musculus inter motores pedis, quamuis optimè descripti sint à Vesalio: illud tamen notatu dignum continent, quod vt plurimùm ea in parte, in qua sub tarso ac pedio reflectuntur, insertam habent cartilaginem, asque sesaminum ossiculum ab attritionem ibi magna industria à Natura collocatum.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
