# Observationes anatomicae 185

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 185. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/185
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/185

loquitur, estque species motus localis, in qua motum ab alio, & non à seipso mouetur, cum hac tamen lege, vt mouens non quiescat sed moueatur, velociorque motu, quàm motum vel tractum ipsum, neque vnquam ab eodem moto seiungatur: Altera verò sit aequiuoca & non vera attractio, de qua loquitur Auer. in comm. ildlius 10. tex. dicti, in hac trahens quiescit & non mouetur, tractum verò tantùm fertur, & ista est species motus localis pri ma, proposita ab Aristotele in eodem loco, qua motum seipsum mouet, & non ab alio. Sed quoniam seipsum mouet ad aliquem determinatum motum, aut scopum: ideò dicitur trahi ab illo, veluti ferrum trahi à magnete & alimentum à membris ipsis dicitur: cùm tamen re uera non attrahantur, neque vera sit haec attractio, sed analoga, quia motus iste localis non fit ab alio, sed à uirtute intima, qua ferrum vel alimentum mouent se ipsa ad determinatam magnetem, aut membrum.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
