# Observationes anatomicae 186

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 186. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/186
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/186

Praeter has autem duas species attractionum, nullae aliae adduntur quas ego sciam. His ita constitutis, cùm dicant anatomici, venas fibris rectis sanguinem attrahere, vel alios humeros, ab ipsis ego quęro, quánam specie attractionis illud faciant priori videlicet an posteriori? Prior equidem constitui non potest, quia opus est, vt fibrae rectę moueantur loco, & velocior sit illarum motus, quàm sanguinis vel humoris tracti, cuius motus exemplum, luce meridiana clariùs apparet in fibris rectis stomachi vel gulae. Quoniam dictę fibrae carnosę, puraeque & non implicatae locali mouentur metu, dum cibum, potumque attrahendo mouent. At in venis ita textae sunt hae fibrae cum obliquis ac transuersis, vt nullo modo moueri possint, eoque minùs, cùm carne vacent, & in potentia potiùs, quàm actu esse videantur, nisi dicamus miracu lo diuino moueri, quod philosophus naturalis non concedet. Quod autem posteriori attractione & aequiuoca sanguinem attrahant fibrae rectae, procul omni dubio concedi potest, cùm ipsae quoque alantur.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
