Latin
187
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 187
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm animaduertendum est, quod neque hac specie attractionis priuandae sunt transuersae neque obliquae, cùm omnes alantur, vel ad ipsas alimentum aequè feratur. Quare ego colligam vlla ratione fieri posse, quòd rectae venarum fibrae faciant, ad veram humorum attractionem. Idem assero de transuersis expellentibus. Quoniam si expellere debent, opus est, vt loco moueantur: quamuis postea (teste enim Aristotele deficit expellentis motus) ipsarum motus defecturus sit: motus autem iste adesse minimò potest, quoniam ita contextae, implicataeque sunt, vt potentia potiùs, quàm actu inesse videantur: ac praetereà, quod maioris momenti est, excarnes sunt. Sin autem expellunt aequiuocè ita, vt illud, quod expulsum dicitur, seipsum mouens illas tanquam contrarium fugiat, idem scias commodè de rectis etiam dici posse.