# Observationes anatomicae 188

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 188. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/188
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/188

In obliquis praeterea quęro, quomodò retineant, an aequiuoca, anne vera retentione: in aequiuoca consentimus, quia sanguis seipsum mouens ad illas illic se etiam ipsum sistit, atque principium huius retentionis in sanguine intrinsecum est, at in vera dissentimus, quoniam opus est fibras istas, si quid agere debent, se ipsas contrahere: quod si contrahantur, in seipsas cauitatem contentam per obliquum angustiorem reddent, & per consequens, obliquè exprimendo expellunt. Quare istarum motus ad expressionem potiùs faciet, quàm ad retentionem. Quamobrem his explosis vsibus, scias nulla alia de causa triplici hoc genere fibrarum venosam membranam à natura esse factam, quam ob δυσπάθιαν. Nam cum sanguis aliquando nimium redundans extendat venas violentis extensionibus, aliquando rectis & aliquando ob liquis, opus fuit, vt membrana ad positiones rectas, & obliquas diuulsa extendi posset, non autem lacerari, quod illis accidit ob ductum rectum, transuersum, & obliquum fibrarum latentium in ipsius substantia. Tu, qui in dialecticis optimè versatus es, rem istam perpendas quaeso, mihique sententiam tuam communices.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
