Latin
189
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 189
Unproofread scanNot analysed yet
In vasorum coniunctione, quae fit in hepate, videntur anatomici hoc sentire, quod venarum extrema oscula ab illa vena, quae σελεχιαία dicitur orta osculis illarum, quae à caua sunt, simul iungantur, &sibi inuicem respondeant, quam rem nunquam potui satis apertè cognoscere, quamuis summam diligentiam, studiumque adhibuerim. Quare si tu vnquam hoc inspicere poteris, mihi significato, atque simul etiam modum, quo idem assecutus fueris. Verùm hoc audi, quod fortasse problematis alicuius non inutilis occasionem tibi subministrabit. Aliquando reperiuntur rami venarum à portae trunco per hepar disseminati, qui ab extremo apice sinistrae fibrae ex hoc viscere egrediuntur, &per ligamentum, quo in illo latere hepar aliquando septo transuerso iungitur, repentes, atque ipsi septo communicati, descendunt per posteriora ad dorsum usque, ibique iunguntur sub pancreo cum quibusdam alijs venis, ab eodem portarum trunco extra hepar obortis, ad quem verò vsum meander iste sit factus, fateor, ignoro.