# Observationes anatomicae 193

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 193. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/193
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/193

Additum etiam à diuino Vesalio est, venae sine pari residuum per diaphragmatis foramen, vel diuisionem ad aliquot lumborum vertebras descendere, quod nunquam inspicere potui, quamuis summum studium, ac diligentiam in hoc inuestigando adhibuerim. Vt plurimùm autem vidi, atque in publicis theatris auditoribus meis ostendi, extremam venae sine pari partem dextram & sinistram, ad latera corporum ipsarum vertebrarum sub diaphragmatis imam insertionem serpere ad inferiora, neque ipsum vnquam perforare, aut per rimam arteriae dicatam progredi. Vidi quoque has partes venae sine pari admirabili quadam ratione cum alijs vasis inferioribus copulari. Nam vt à sinistra incipiam, haec circa transuersos vertebrarum processus descendens, ac sub diaphragmatis & sexti musculi mouentis se mur origine latens, ad emulgentem venam sinistri lateris inseritur vario tamen modo.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
