# Observationes anatomicae 194

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 194. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/194
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/194

Aliquando enim in partem superiorem ipsius in aduersum seminariae venae: Aliquando in partem posteriorem, ita, vt huius insertio non appareat: Aliquando verò accidit, vt ab emul gente ipsa in parte, qua dorsum respicit, oriatur quaedam vena, quae ad inferiora corpora nutrienda declinet. In hanc itaque cùm ab emulgente exorta est, inseritur vena, de qua loquor. Aliquando etiam accidit, vt haec pars venae sine pari tribus aut quatuor ramulis superioribus, posterioribus, ac infimis emulgentem adeat. Frequentiùs tamen in iplam immediatè vnico ramo implantatur. Quamobrem si aliquando per lotium expurgari pleuritim videris, non am pliùs dicas per venam sine pari materiam, quae inflammationem fecerit, ad cauam, & ad cordis dextram auriculam, ac tandem per emulgentes ipsas ad renes transmitti, cùm immediata vena ad renes pateat.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
