Latin
195
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 195
Unproofread scanNot analysed yet
Dextra verò pars reliqua latens sub membranis circa processus transuersos eiusdem lateris, &sub dextro principio diaphragmatis, &sexti musculi femur mouentis, descendit vsque ad tertiam lumborum vertebram, ibique iungitur cum ramo venae non ab emulgente, sed à caua parùm infra emulgentem ortae, &inde descendens cùm alijs quibusdam ramulis venarum iuxta lumbos ab eadem caua subortis iungitur, praecipuè verò cum vno satis insigni, qui erumpens iuxta vltimam lumborum vertebram à ramo magno ipsius cauae, qui femur petit, sursum ad latera ascendit. Hunc connexum, vt plurimùm in dextro latere talem obseruaui, raroque admodùm reperi in hoc eodem latere venam sine pari cum emulgente coniungi. Ex his iam colligas, an in pleuritide incipiente vena in poplite secta possit non leue adiumentum afferre ipsi sanationi, cùm tanta sit coniunctio venae sine pari cum illis, quę infra vmbilicum sunt. Has coniunctiones tanti momenti, vsusque inter illa, quae dixi, à reliquis anatomicis esse pretermissa, numerabis. In humeraria vena hoc notato, quod axillaris vocatae propago est in hominibus, atque omnibus, quae iugulum habent.