# Observationes anatomicae 196

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 196. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/196
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/196

In ijs verò, quae iugulum non habent, ramus est, ortundus à vena iugulari externa. Quam rationem ortus nunquam (quamuis studium addiderim non leue) in hominum cadaueribus inuenire potui Vnum addit Diuinus Vesalius in uena iugulari externa. Nempe, ipsam maiorem esse interna, quod obseruationibus meis valdè repugnat. Quoniam vt plurimùm internas iugulares externis maiores ac latiores reperi: exceptis aliquot foeminis, in quibus vice versa hoc mutatum vidi. In his autem vnum aliud obseruaui, quod ramorum diuaricatio illa tradita ab alijs anatomicis, non ad amussim tota à me reperta est. Quare vti vnaquaeque ex his venis ascendens distribuatur, audi. Exterior iugularis vena vnà cum interiori, atque vnà cùm illa, quae ad axillam tendit, oritur sub musculo caput ad thoracem adducente, ab altera duarum illarum partium, in quas tota vena caua diuiditur, cùm ad iu gulum peruenerit.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
