Latin
197
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 197
Unproofread scanNot analysed yet
Haec itaque exterior statim orta ramulum à se dimittit, vnà cum axillari quasi connexum &sub iugulo reptantem ad nutriendos musculos, qui sub scapula latitant, &ad acromium, &partes circa humerum collocatas. Ab hoc ramo statim orto aliquando deriuantur venae aliquot, quae descendentes ad mammillas feruntur. Sed istę aliquando desunt, mutatoque loco oriuntur statim a trunco magno, vndè iugulares, &axillares ipsę nascuntur. Quare sub initio iuguli, vbi iungitur cum osse pectoris, perforatis musculis ad manmillas deorsùm descendunt. Ipsa deinde vena iugularis supradictum musculum ascendens, collum vniuersum, ac partes ipsius cutaneas vsque ad mammillarem processum vix sensibilibus venulis nutrit, ibique consistens, diuiditur tota in duos ramos: Quorum altero, qui anterior est, coniungitur cum alio ramo iugularis internae, cuius iam ego mentionem faciam, factaque ex his duabus vnica vena disseminatur, vti ego dicam. Altero verò posteriori perreptat per partes posteriores ipsius auris: atque per illas, quę circa mammillarem processum sunt, ibique finit.