# Observationes anatomicae 198

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 198. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/198
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/198

Interior verò iugularis à dicta sede, vnde & exterior, & orta, & vna cum soporali arteria coniuncta (quibus etiam attenditur sexti paris neruus) superiora petens, ac sub musculis latitans, varias à se promit venas. Inter quas prima illa est, quae ad glandulas inferiores transmissa musculis ibi collocatis, atque subiecto aesephago propagines distribuit. Secunda est illa, quae ad superiores dictarum glandularum partes perueniens, musculos pariter laryngis superiores nutrit. Tertia, quae sat is insignis ac magna vens est, atque in plures alias diuisa tendit varijs ramis ad diuersas partes. Nam primò irrigat posteriores ac laterales laryngis musculos: Secundò vena alia ad musculos hyoidis peruenit, quae partim in illos inseritur, partim verò cutanea ascendens ad meatus mediam regionem, illic dispergitur. Haecque eadem sub men to medio vnita cum coniuge oppositi lateris, venam vnicam gignit, atque eandem cutaneam, quae vsque ad ingulum descendens, ibique diuaricata articulum iuguli vtriusque, ac membranas circumpositas nutrit. Tertiò, ad musculos linguae laterales ramum immittit. Quartò, magnam satis venam ad angulum maxillae inferiorem, ac posteriorem fundit: quę vena in duos diuiditur ramos.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
