Latin
200
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 200
Unproofread scanNot analysed yet
Quarum vna subingressa, maxillam per laterales linguę musculos dispergitur, simulque venulam per maxillae foramen vnà cùm neruo &arteria, ad dentium radices transmittit. Altera massiterem petit. Tertia cum arteria ad tempus ascendens iuxta auriculae radicem anteriorem per totam regionem temporalis musculi disseminatur. Quarta verò cum ramo illo iugularis externo (cuius facta est mentio) coniuncta duos statim producit ramos, atque priorem mittit ad articulum malarum, &ad massiterem latentem, omnesque ad illas partes, quae summis in faucibus latitant: posteriorem verò, ad auris regionem posticam, vbi totus dispergitur.