Latin
207
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 207
Unproofread scanNot analysed yet
In cubito atque summa manu axillaris dicta vena, &humeraria ita simul iunguntur, vt aliquando nil referat, aut hanc, aut illam secemus. Idem in crure accidit, cùm extremae propagines venae, ab istis saphenae appellatae, ita in pedeac sura cum ramis Ischiadicae dictae copulentur, vt non à varijs principijs, sed ad eodem omnes exoriri videantur. Eadem coniunctio etiam datur, inter exteriores atque internas. Nam sinuum, qui in membrana durioris ipsius cerebri sunt; venae cum exterioribus saepè coniunctae apparent. Iugularis interna atque externa aliquot ramis inuicem nexus copulantur. Que per cutem ad mam millas feruntur, cùm internis pectoris saepè videntur coniunctae. Quemadmodum &propagines aliquot ab axilla descendentes (vt dictum est) copulantur cum illis, quae à vena sine pari per spatia media constarum feruntur. In abdomine etiam venę ab inguinibus ortę, ac pen cutem disseminatae ita frequentibus venulis iunguntur cum illis, quae interiores per musculos serpunt, vt mirum sit, In cruribus quoque ipsis tribus, aut quatuor in locis nectuntur internae venę cum cutaneis manifestissima ratione. Quamobrem veram testemur esse sententiam Hippocratis, cùm ait in libro de alimento. (όξ ῥεια μία. ζύμπνοια μία. συμπαθία πάντα. Sed ad historiam. A vena illa magna, quae per inguina crus vtrunque petit, antequam ex inguine penitùs exiliat, gemini nascuntur rami.