# Observationes anatomicae 208

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 208. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/208
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/208

Quorum alter exterior vnà cum arteria adiuncta versus spinam ossis ilium fertur per cutem ipsam, ad partes illas laterales nutriendas. Alter verò magis anterior sursum per abdominis cum tem anteriorem, ac lateralem etiam reliqua ex parte diductus, infinitus propaginibus totam hanc partem exteriorem nutrit, atque extremis oculis iungitur cum illis cutaneis venis, quae ab axillari ortis thoracis lateralem partem nutriunt, descendentes vsque ad abdomen. Venas has & connexionem ignorarunt anatomici, aut saltem non descripserunt veluti etiam non viderunt ramum, quit à saphena statim in initio ipsius ortu ad abdomen & ad pubem disseminatur manifestissimis propaginibus. Dum anatomici explicant venas, quę vmbilicales dicuntur, asserunt, quod in interna membrana foetum inuoluente, quae ἄμνιος dicitur, paruulae venae continentur, quas ego nunquam uidere potui: adesse tamen non negarim, in ea praecipuè parte, quę prope placentam est. Aliud etiam: vmbilicales venas, antequam ad vmbilicum perueniant, coire in vnam venam solam, cum à duabus arterijs & vraco ad vmbilicum peruenire. Quam rem vellem, quod vti intelligant, explicarent.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
