Latin
209
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 209
Unproofread scanNot analysed yet
Nam si de brutis loquuntur, Ego respondeo, quod geminę semper sunt venę atque geminę arterię, quę vsquę ad vmbilicum vnà cum vraco perueniunt. Venaeque statim, antequam abdomen ingrediantur, in vnam coëunt, quae ad portas iecinoris pertingit, vt in ouibus, capris, ac vaccis omnibus, quorum foetus secui, obseruaui. Sin autem contrà de humano foetu loquuntur: assero me aliquando geminas arterias vmbilicales non vidisse, sed vnam tantùm arteriam, atque vnicam venam, vnà cum vraco ad vmbilicum ascendentes, vbi iterum arteria in duas scinditur, quę postea ad ossis sacri latera permeant. Haec in venarum historia habui, quae tibi communicanda esse iudicaui. In arteriarum historia illud primùm in memoriam venit, quod non leuem admirationem excitat.