Latin
211
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 211
Unproofread scanNot analysed yet
Nan tantus tibi videbitur, vt cogites aliquando arterialem ab aorta potiùs, quàm à dextro cordis ventriculo originem traxisse. Ab arterijs duabus, quae sub iugulo ortae ad mucronatam cartilaginem sub pectoris osse descendunt, propagines manifestas ad exteriora transmitti, &ad mammillas praecipuè se ignorare asserit Vesalius: cùm tamen admodùm conspicuae sint. Quare obseruato has quaeso, &videto, an principis anatomici (qualis ipse est) nisi neglexerit, sensum latere potuerint. In arterijs, quae soporificae, vel soporales, vel soporariae ab anatomicis nostris dicuntur, &à Gręcis καρῶτιδες sunt dictae, non multa notatu digna reperi, intereà, dum per ceruicem disseminantur. Verùm pòst, quàm ad caput peruenêre, tunc à diuino Vesalio dissentio. Quia non reperio nisi tres ramos arteriarum in vno quoque latere, qui ad membranas cerebri pertingant. Quomodo autem isti ferantur, audi.