# Observationes anatomicae 211

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 211. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/211
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/211

Nan tantus tibi videbitur, vt cogites aliquando arterialem ab aorta potiùs, quàm à dextro cordis ventriculo originem traxisse. Ab arterijs duabus, quae sub iugulo ortae ad mucronatam cartilaginem sub pectoris osse descendunt, propagines manifestas ad exteriora transmitti, & ad mammillas praecipuè se ignorare asserit Vesalius: cùm tamen admodùm conspicuae sint. Quare obseruato has quaeso, & videto, an principis anatomici (qualis ipse est) nisi neglexerit, sensum latere potuerint. In arterijs, quae soporificae, vel soporales, vel soporariae ab anatomicis nostris dicuntur, & à Gręcis καρῶτιδες sunt dictae, non multa notatu digna reperi, intereà, dum per ceruicem disseminantur. Verùm pòst, quàm ad caput peruenêre, tunc à diuino Vesalio dissentio. Quia non reperio nisi tres ramos arteriarum in vno quoque latere, qui ad membranas cerebri pertingant. Quomodo autem isti ferantur, audi.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
