# Observationes anatomicae 214

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 214. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/214
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/214

Aliquot etiam sur culos transmittit ad latentes faucium ac maxillae musculos, ex quibus vnus, qui grandior existit, ascendens per proprium foramen in osse cuneiformi, iuxta fo ramen tertiae partis paris tertij neruorum cerebri, factoque sibi canali in duriori membrana per illam infinitis surculis di stribuitur: atque in causa est, vt ipsa haec membrana pulsare videatur. Residuum verò vltimum huius tertij rami, iuxta ra dicem anteriorem auriculae, & articulum maxillae per tempus reptans vsque ad frontis latera peruenit, ibique terminatur.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
