Latin
215
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 215
Unproofread scanNot analysed yet
Post tertium atque ita insignem ramum arteriae distributum tota reliqua arteria, quae paulò minor dimidio caudice totius soporalis est, quamuis etiam aliquando maior ipsius pars sit, ascendens integraque manens peruenit ad proprium foramen, quod in petroso osse insculptum est, perque ipsum in cauitate caluariae, &ad sellam dictam ascendit, vbi sub dura membrana adhuc latens in brutis animalibus infinitas propaguncu las à se dimittens, rete mirabile efformat, in hominibus verò non insigne hoc reticulum, sed ipsius potiùs vmbram, ac imaginem quandam producit. Has autem propagines dicta arteria de se mittit, eo pacto, vt ipsa tamen semper integra maneat, minimeque in has propagines absumatur, quod in alijs vasis accidere solet. Ipsa itaque tandem perforata, dura membrana erumpit in cauitatem sub cerebri basi, inter primum &secundum neruorum par, ibique in duos ramos tota diuiditur, quorum, qui interior est, iungitur cum interiori coniugis arteriae oppositi lateris, factaque vna arteria ex duabus, distribuitur ac absumitur in plurimas arteriolas, circaque initium primi paris neruorum dispergitur per tenuem membranam &ipsius cerebri substantiam Qui verò exterior est ramus, infinitas similiter producit arteriolas, quarum aliquot vniuntur cum arteriolis illius, quę prima per basim capitis sub cerebro, vti dictum est, ad hanc eandem sedem peruenit.