# Observationes anatomicae 216

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 216. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/216
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/216

Aliquot verò disiunctae per tenuem meninga disseminantur, vti illae, & per cerebrum ad plexum choroidem formandum. Haec vera est arteriarum ad caput internum pertingentium historia, quam ego sępiùs obseruaui, neque, quod aliter se habeat vnquam, videre potui. Galenus in lib. de Admin. Anat. nono, & in octauo de vsu partium, venulas ac arteriolas per cerebrum disseminari testatur. Verùm in verborum progressu videtur asserere, quod huiusmodi venę atque arteriae cum meninge molli semper texuntur ac ligantur: itaque textę diffun duntur per ipsum cerebrum: quam sententiam anatomici imitati, asserunt vasa potiùs cerebro attendi, atque in membrana contexta accumbere, quàm per ipsum disseminari. Quoniam per cerebri substantiam nullae neque arteriae, neque venę venae diductae apparent. Quod ego haud confirmare possum. Quoniam & venulas & arteriolas capillares plurimas per can didissimam ipsius substantiam disseminatas video, atque conspicuas in theatro: aliquot iam sunt elapsi anni, quibus auditoribus meis quotannis ostendo.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
