# Observationes anatomicae 217

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 217. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/217
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/217

Doleo, & mirum in modum doleo, quòd Diuinus Vesalius, quem amo, atque vti praeceptorem colo, venerorque, aliquando, dum acriùs accusat Galenum ac alios anatomicos, ipse erret: quod ipsi accidit in vasis describendis, quae ad sinus ipsius membranae durioris cerebri pertingit. Nam accusat Galenum, ac reliquos anatomicos, qui non uiderint sinus dictos pulsantes, cùm illud manifestissimè faciant. Deinde non inuenerint arterias, vnà cum venis ad eosdem sinus pertingentes. Quorum vtrunque mihi videtur aliquantisper ab historiae veritate recedere. Nam quamuis sinus & membrana pulsent: non id tamen faciunt alia ratione, quam quod disseminatas arterias, atque eas frequentes per ipsius substantiam habent. Rami enim arterię sunt in causa, vt tota membrana pulset, ipsaque agitata, causa quoque est, vt agitentur sinus. Possumus etiam & adiungere, quod haec durior membrana pulsat, quia infinitas aliquot in locis habet sub iectas arteriolas, per tenuem membranam disseminatas, quarum motu agitatur.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
