# Observationes anatomicae 219

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 219. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/219
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/219

Quare his ita constitutis, colliges primam anatomicorum arteriam minimè ad sinus durae meningis pertinere: secundam verò à me non reperiri, multoque minùs lateralibus sinibus vniri: tertiam praetereà adesse atque distribui ea ratione, quae à me dicta, atque descripta vltimo in loco est: quartam atque vltimam eam esse, quę à me secundo in loco est enumerata, quęue dispergitur per ipsam membranam. Arteriam ὁ ὀράτην in lumborum regione diuidi in duos ramos insignes notato, quod omnes asserunt, non in illa quidem parte, vnde incipit os sacrum, sed in ea praecipuè, in qua est, ligamentum cartilagineum, quo tertia & quarta vertebra lumborum colligantur: veluti etiam vena caua non diuiditur in principio ossis sacri, sed penitùs supra corpus quartae lumborum vertebrae. Prosequaris deinde hos ramos insignes arteriae, quousque ad inguina pertingunt, ibique videbis propaginem ab alterutro ipsoum ortam satis insignem, quę cutem petens non solùm partes cutaneas, quae ad pubem, sed etiam illas, quae ad ilia & abdomen pertinent, fouet. Hanc ab anatomicis ne glectam scias. In reliquis arterijs, quod aut nouitate, aut alia de causa, tuis auribus dignum sit, nihil dicendum habeo.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
