# Observationes anatomicae 221

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 221. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/221
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/221

Equidem in hominibus horum cognitio satis difficilis est, quia nimis tenues ac parui sunt: vnde accidit, nos reliquis animalibus in hoc sentiendi actu valdè esse inferiores. At in brutis vti bobus, capris, ouibus, ac similibus alijs haud difficile est videre oculis apertis, quod processus isti ab extre mis ventriculis anterioribus oriuntur: atque foramen manifestum è ventriculo quoque in quemque processum pertingit. Isti meatum habent ab hoc foramine vsque ad collocatorium os, qui meatus pro ratione processus magnus aut paruus est. Nam in bouino processu magnus, in humano, verò angustissimus est: atque ita angustus, vt nisi in recentissimo, atque integerrimo cerebro tractetur, nunquam patere possit. Quod fortasse in causa fuit, vt reliquis anatomicis horum processuum historia minimè cognita fuerit. Per eosdem processus ac canales ipsorum, aërem & vapores ad cerebri ventriculos deferri opinor, mi doctissime Petre. Sed in his non ampliùs immoremur, cùm ad reliquos neruos sit deueniendum.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
