# Observationes anatomicae 222

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 222. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/222
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/222

Horum Vesalius primum par diuino quodam modo explicauit, neque quicquam ad illa, quae ipse tradidit, addi potest, nisi quod cerebri substantiam mollem in se continent, quae per expressionem iu lucem venit: indicatque hoc raram esse istorum structuram, non autem manifesto canali perforatam, per quam facillimè spiritus, atque ijdem copiosissimi refertim ad oculos meare possunt. Vtinam autem hic diuinus Magister ita ad amussim reliqua neruorum paria delineâsset, vti hoc primum fecit. Quoniam ego ad alia nunc declinarem. Sed cùm in ijs hominibus, quos ego secui, rem istam multò à praeceptis Vesalij alienam reperiam: Ideò sine aliqua ipsius, aut aliorum confutatione, vti nerui isti oriantur, atque disseminentur, tibi explicabo. Secundum itaque neruorum par prope originem primi, ortum neruo vtrobi que vno, qui relatus ad visorium valdè gracilis atque tenuis est, per proprium foramen optimè ab anatomicis descriptum, vnà cum quibusdam alijs neruis, quos postea explicabo, ad cauitatem oculum ipsum continentem delabitur, attensum visorio, statim, cùm os perforarit.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
