# Observationes anatomicae 228-2

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 228. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/228-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/228-2

Quò cùm peruenerit, reliquis cum neruis & arteriolis venulisque ligata statim in duas partes scinditur, quarum maior ac crassior supra par secundum per oculi partem elatiorem serpens inter periostium ac pinguedinem, qua musculi oculum mouentes plurima teguntur, vsque ad palpebrę superioris terminum procedit, ibique manifestè in duos surculos diuisa (quanquam diuisio haec in primo statim exordio latens inceperit) in alterum, qui exteriorem angulum respicit, & per proprium canalem, vel foramen aliquando osseum in supercilio ad frontem ascendit. In hoc deceptus est diuinus Vesalius, ratus esse germen minoris propaginis tertij paris. In alterum verò surculum, qui internum respicit angulum, quique prope dictum angulum egreditur, in musculum oculum claudentem & in frontis musculos disseminandus. Hic autem surculus insculptum aliquando canalem per quem feratur, habet in ambitu osseo, aliquando verò non. Minor praetereà in superioribus dictae diuisionis par ab eodem secundi paris foramine procedens, inter ramum primum & secundum eiusdem paris secundi sub musculo, qui attollit oculum sursùm, & sub illo, qui attollit palpebram quasi per transuersum lata, ad eam cauitatis regionem accedit, quae respondet angulo oculi interno, cumque illuc peruenerit comite sibi adiuncta arteria, quae è caluaria vnà cum visorio neruo egressa erat, & vena quoque, quae ab eiusdem anguli exterioribus venis in cauitatem prodit, in duas fibras diuiditur, quę qui dem perforato osse ad duram membranam, vbi colum in interna capitis cauitate vestit, feruntur, & per illam disseminantur.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
