Latin
229
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 229
Unproofread scanNot analysed yet
Membrana autem ipsa per meatus, ac suturam colatorij permeans neruo admixto, internam narium atque ossis spongiosi tunicam efformat. Tria autem notanda sunt: Primum, quod duae istae vltimae fibrae solent esse aliquando tres, &aliquando vna tantùm: Secundum, quod minor ista pars, quae nunc descripta est, quamuis sit pars primae propaginis dictae tertij paris: solet tamen aliquando oriri distincta, vsque à prima totius paris origine, distinctaque semper manet ab altera parte, etsi per idem foramen feratur, eademque tunica vestiatur.