# Observationes anatomicae 229

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 229. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/229
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/229

Membrana autem ipsa per meatus, ac suturam colatorij permeans neruo admixto, internam narium atque ossis spongiosi tunicam efformat. Tria autem notanda sunt: Primum, quod duae istae vltimae fibrae solent esse aliquando tres, & aliquando vna tantùm: Secundum, quod minor ista pars, quae nunc descripta est, quamuis sit pars primae propaginis dictae tertij paris: solet tamen aliquando oriri distincta, vsque à prima totius paris origine, distinctaque semper manet ab altera parte, etsi per idem foramen feratur, eademque tunica vestiatur.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
