# Observationes anatomicae 234

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 234. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/234
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/234

Tertius aequè magnus, ac secundus, labens per priorem musculum latentem in ore, & ex se veluti reticulum constituens, amplexatur venam & arteriam, quae ibi sunt, atque procedens ad partem superiorem, ac posteriorem articuli ipsius maxillae, vna cum arteria & vena illâc diducta, ad anteriorem radicem auriculae pertingit, multisque propaginibus in partem temporalis musculi ibi positam, & in auriculam disseminatur, sed praecipuè in ipsius radicem anteriorem, vel in ἀντιλόβιον à Graecis dictum. Quartus dictis tribus maior, descendens per exte riorem latentis musculi superficiem, peruenit ad foramen internum maxillę, vt per illam disseminatus radices dentium inferiorum adeat: huiusque nerui portio per eiusdem maxillae foramen exterius, atque anterius elabitur ad musculos, & ad labium, & ad cutem ibi collocatam.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
