# Observationes anatomicae 236

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 236. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/236
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/236

Nam solent aliquot anatomici dissecto neruo quodam, eodemque tracto inspicere, an aliqua simul moueatur pars, cumque vident tres, aut quatuor simul moueri, colligunt, in has omnes dictum neruum inseri, cùm tamen satis commodè fieri possit, quod aliquot ex his moueantur, quia sint colligatae quadam alia ratione cum illa parte, in quam solam neruus inseritur, atque ideò ad motum istius moueantur, cum tamen neruum non admittant. Accidit quoque, quod nerui membranis aliquot in locis obuoluantur, quę multas etiam alias partes colligent, vnde fit, vt tractis neruis omnes illae partes consentiant dictarum membranarum: ergo, cùm tamen neruum communicatum minimè habeant. Quamobrem opus est, cùm anatomicus sit artifex sensatus, vt ad extremum vsque prosequatur neruos ipsos, atque omnes minimas particulas, si voluerit certam ipsarum insertionem, ductumque cognoscere: quod sine labore, aut studio, aut, vt dicebam, sine peritia mechanica fieri non poterit. Sed ad quartum par reuertamur. Quartum par neruorum à quibusdam anatomicis proponitur recentioribus ex auctoritate Vesalij sub nomine minoris propaginis quinti paris, maleque etiam ex eiusdem sententia describitur. Quoniam in his difficilimis rebus (quanquam omnes profiteantur se posse pluribus notis niuinum Vesalium inurere) à praeceptoris scripto nequicquam discedunt, cumque inseri neruum hunc in temporalem, & latentem musculum apud ipsum legerint, conceptis ijsdem fermè verbis tandem historiam referunt.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
