# Observationes anatomicae 237

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 237. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/237
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/237

Sed multò aliter res se habet, cùm igitur ex tertio & quarto vnum par ego collegerim, neque reliquis paribus nomina mutare uelim: cumque quinti & sexti ita crebra subinde habeatur mentio, vt nil in arte anatomica crebriùs repetatur, ne sedes vacet inter tertium & quintum par, apposui quartum illud, quod alij anatomici minorem propaginem quinti appellant. Hanc si inspicies, certò cognosces par neruorum distinctum esse, neque; posse pro alio, quàm pro quarto pari, censeri. Igitur par istud à media penitùs basi ipsius cerebri oritur, & quasi ab incipiente origine spinalis medullae, ac aliquantisper sub cerebro serpens, ad anteriora & lateralia versus, perforat membranam inter secundum ac tertium pal dictum, indeque aliquando cum quadam arteriola adnexa, & aliquando non, per foramen secundi paris in orbitam oculi ingreditur, & totum fermè in illum inseritur musculum, qui rectà ad angulum exteriorem oculum trahit, neque vllum manifestum consortium habet cum temporali, aut cum latente musculo.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
