# Observationes anatomicae 238

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 238. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/238
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/238

Vide quàm differat haec insertio ab illa, quae ab alijs prodita est: vellemque mi Petre, quod Capredonum cogeres, atque impelleres ad dissectionem ductuum istorum neruorum. Quoniam apertè cognosces nulla alia, quàm à me dicta, ratione ferri. Sed ad vlteriora procedamus. Quintum neruorum par ortum ab ea sede, quae etiam reliquis ab anatomicis explicata est, duabus partibus vel potiùs neruis constat, antè, quàm è membrana egrediatur. Altero quidem, quo nullus neruus mollior est, exceptis visorijs, hicque ad auditum destinatus est. Alterò verò qui quinto pari etiam assignatur: quia nascitur ab eodem penitùs loco cum molliori dicto, & cum eodem ad os petrosum venit; sed reuera distinctus est neruus & durior priori, atque aequè durus, vt reliqui nerui, qui tertium & quartum, ac reliqua paria efficiunt. Neque vlla ratione videtur pars mollis dicti. Sed quoniam alij anatomici hoc asserunt, ne ab ipsis in omnibus dissentiam, pariter & ego quintum par constare ex parte dura atque molli, vel neruo duriori, molliorique dicamac simul vtrumque, quo feratur, vel distribuatur, describam.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
