Latin
240
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 240
Unproofread scanNot analysed yet
Tunc durior reperto proprio canali (quem meatum coecum falsò appellant) in latere dicti antri, quod partem cerebri Anteriorem respicit, per os petrosum perforatum fertur sub illa superficie, quae anterior est, ibique aperto aliquantisper canali comitem admittit arteriam, quae oritur ab illa, quae membranam duram disseminatur, postquam caluariam ingressa est. Neruus hic cùm priùs per petrosum versus anteriora iuerit, tunc admissa arteria, reflexoque ductu per idem os ad posteriora recurrit, sed ita obliquè, vt inferiora etiam atque exteriora simul petat, ac descendit in cauitatem illam in osse contentam, quam tympanum suprà ego appellaui, perque illam labitur, latens semper in proprio canali osseo, veluti in fistula quadam, quam ego aquaeductum, cùm tympanum in superioribus describerem, nominaui.