Latin
ARTICVLI IN OMNES
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 25
Unproofread scanNot analysed yet
Sed omnes istae ἐναρθρῶσεις leuiores admodùm sunt: illa autem, quae reperitur in femo rè &coxa, perfectißima &exquisitißima est. Cauum leniter est, alterum uerò leniter prominens, quibus simul copulatis fit ea διαρερώσεος species, quae ἀρθρωδια dicitur. Sub qua uariant etiam articuli ratione motus, qui aliquando adest, aut: Magnus, uti inter primum et secundum pollicis os. Paruus &manifestus, ut in articulis oßium metacarpi inter se, &cum quibusdam etiam ipsius carpi. Nullo aut saltem paruo &immanifesto, ut inter prima pedij &tarsi ossa, ac in multis alijs articulis cum tarsi, tum carpi, quae ita leui ἀριροδία iunguntur, ut nec tantillum mo ueri poßint, et quasi per harmoniam coniuncta uideantur. Carnea, à qua quidem specie uinculi species quoque fit διάρδρωσιος, qua συσσάρκωσιν uo cata est.