# Observationes anatomicae 25

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, ARTICVLI IN OMNES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/25

Sed omnes istae ἐναρθρῶσεις leuiores admodùm sunt: illa autem, quae reperitur in femo rè & coxa, perfectißima & exquisitißima est. Cauum leniter est, alterum uerò leniter prominens, quibus simul copulatis fit ea διαρερώσεος species, quae ἀρθρωδια dicitur. Sub qua uariant etiam articuli ratione motus, qui aliquando adest, aut: Magnus, uti inter primum et secundum pollicis os. Paruus & manifestus, ut in articulis oßium metacarpi inter se, & cum quibusdam etiam ipsius carpi. Nullo aut saltem paruo & immanifesto, ut inter prima pedij & tarsi ossa, ac in multis alijs articulis cum tarsi, tum carpi, quae ita leui ἀριροδία iunguntur, ut nec tantillum mo ueri poßint, et quasi per harmoniam coniuncta uideantur. Carnea, à qua quidem specie uinculi species quoque fit διάρδρωσιος, qua συσσάρκωσιν uo cata est.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
