# Observationes anatomicae 252

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 252. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/252
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/252

Praetereà in omento vix tantum eleuato, in humano cadauere, ita apertè apparent fibrae, vt nihil apertiùs: at hoc peritonęi propaginem esse nemo negabit: cumque à simplicissimo corpore compositum nullum prouenire possit, nisi aliud addatur: sequetur, quod si in omento composito fibrarum adest, etiam in peritonaeo, à quo oritur, saltem latitat. Aliud addebatur à Diuino Vesalio, quòd in peritonaeo foeminarum non adsunt ductus illi, aut meatus ad inguina, qui sunt in viris (de illis loquor, quae vasa seminaria ambiunt) at contrarium ego reperio, nam in foeminis quoque sunt, & deferunt cremasteres vteri ad puben ipsam vt suo loco dicetur, & adsunt suspensorij musculi, & foramina illa in chordis musculorum obliquè descenden tium, veluti etiam in viris ipsis, cunctisque qui diligenter ea loca inspexerint, patere possunt.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
