# Observationes anatomicae 253

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 253. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/253
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/253

Quae nisi adessent, foeminae herniosae nunquam euaderent, quod ge nus morbi saepè & saepiùs ita patiuntur, vt intestina copiosissima in inguen descendant, ipsaeque per sectionem, antiquorum etiam testimonio, sanentur. Quod indicat easdem vias in illis reperiri, quae & in viris. Circa peritonaei ortum, in hanc communem sententiam anatomici veniunt, quod ipsum oriatur à ligamentis, quae lumborum vertebras copulant: ego verò geminum principium illi asscribo, vtrunque scilicet mesenterij exordium. Nam a plexu illo nerueo gemino, & non aliundè oriri, mihi videtur. De hoc autem principio nerueo mesenterij dicam, suo loco. Quae verò me mouet ratio, haec est: Quoniam dum separo peritonaeum ab omnibus partibus exterioribus, ipsum integrum totum seiungo à vertebris lumborum, & ab illarum ligamentis, ita, vt manum aut digitos à lumbis dextris ad sinistros sub pe ritonaeo transmittere possim. At principiò vtrique mesenterij ita annexum est, vt integrum inde auelli minimè possit. Tu videbis, iudexque eris: in re tamen, quae non magni momenti est, quoniam hoc facillimè illis etiam concedo ac dono.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
