# Observationes anatomicae 256

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 256. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/256
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/256

In ventriculum definit stomachus, vel oesophagus, vt optimè nosti: locus autem est vndecima thoracis vertebra. Nam in homine ibi collocatur ventriculi os superius. In quo ventriculo, primùm scias falsum esse illud dogma: Quod fundus ipsius carnosior ac crassior sit reliquis partibus. Quoniam illae, quae circa πύλορον, vel os superius, & circa dorsum sitae sunt, carnosiores, crassioresque apparent. praeteTunicarum ventriculi naturam reà cognoscas, cùm valdè ab ea distet, quae ab anatomicis explicatur. Tribus & duatunicis constat, vna à peritonaeo, bus proprijs interna, exteriorique: quod omnes quoque affirmant. At postea ita exponunt, vt nihil expositio cum re ipsa conueniat. Quare dimissis ipsorum sententijs, vti res se habet, explicemus. Interna ventriculi tunica tota neruosa est, & per ipsam ducuntur vasa, atque in ipsa etiam terminantur.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
