# Observationes anatomicae 257

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 257. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/257
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/257

Omne genus fibrarum habet rectum, obliquum, & transuersum: sed intextum, neque sine distractione apparens, veluti in reliquis nerueis membranis, ad hoc, vt optimè continere humida corpora, ne tanquam per colum efluant, vtque etiam extendi ad omnes positiones possit. Verùm in intima superficie quadam donatur, veluti crusta: quae neruea non videtur, sed carnea potiùs: habetque meatus & veluti fibras non per rectum, vel obliquum, aut transuersum ductas, sed quasi à centro ad circumferentiam, veluti in panno illo sericino, vel bombicino patere potest, quem velutum vocamus. Nam in hoc duo cognoscimus, primum scilicet tellam ipsam varijs filis rectis, transuersis, & obliquis optimè textam. Secundum autem, partem illam villosam, quae filamenta habet, ac fibras à centro ad superficiem ductas. Si igitur ex hoc panno sieret canalis, atque texta tella exterior esset superficies, huius procul dubio partis fibrae omnium generum essent, villosae verò partis internae, neque rectae, neque obliquae aut transuersae: sed à centro ad circumferentiam ductae viderentur.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
