Latin
258
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 258
Unproofread scanNot analysed yet
Ita quoque in hac, quam dixi crustam, meatus vel breuissimę fibrae feruntur, à centro ad circumferentiam, vel ab intima superficie, quà respicit cauitatem ad superficiem exteriorem, qua connascitur cum vena neruosa à me dicta. Talis compositio vel substantia gemina interioris tunicae ventriculi manifestè apparet in bru tis animalibus, vti in houe, &cane, atque in hominibus etiam manifestissimè, si aliquantisper per elixationem ventriculum coquamus. Nam in crudo nimis difficilis est ista separatio, in semicocto autem, crusta haec dicta tota optimè separari à neruea tunica potest, veluti si distinctum esset inuolucrum. Sciasque hoc ita se habere, certamque hanc esse dictae tunicae compositionem. quod si à me quaeras, cur Na tura incrustarit internum ventriculum hac villosa tunica, quamuis hoc minimè à pręsenti à praesenti instituto requiratur: (de vsu enim partium non tracto) tamen vt tibi satisfaciam, respondeo: quod ad eundem vsum instituta est, cui &huic similis in tota lingua inseruit. Nam linguae superficies simili crusta vestita est, quae quasi villis constat.