# Observationes anatomicae 258

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 258. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/258
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/258

Ita quoque in hac, quam dixi crustam, meatus vel breuissimę fibrae feruntur, à centro ad circumferentiam, vel ab intima superficie, quà respicit cauitatem ad superficiem exteriorem, qua connascitur cum vena neruosa à me dicta. Talis compositio vel substantia gemina interioris tunicae ventriculi manifestè apparet in bru tis animalibus, vti in houe, & cane, atque in hominibus etiam manifestissimè, si aliquantisper per elixationem ventriculum coquamus. Nam in crudo nimis difficilis est ista separatio, in semicocto autem, crusta haec dicta tota optimè separari à neruea tunica potest, veluti si distinctum esset inuolucrum. Sciasque hoc ita se habere, certamque hanc esse dictae tunicae compositionem. quod si à me quaeras, cur Na tura incrustarit internum ventriculum hac villosa tunica, quamuis hoc minimè à pręsenti à praesenti instituto requiratur: (de vsu enim partium non tracto) tamen vt tibi satisfaciam, respondeo: quod ad eundem vsum instituta est, cui & huic similis in tota lingua inseruit. Nam linguae superficies simili crusta vestita est, quae quasi villis constat.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
