# Observationes anatomicae 259

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae, 259. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/259
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gabriele-falloppio/observationes-anatomicae/259

Primò, vt asperior & minus lubrica, qualis est neruosa superficies faciliùs arrepta cibaria, ac liquores contineat, & per os ipsum obuoluat: déinde, vt humores faciliùs imbibiti permeatus dictae crustae rectà ferantur ad veram linguae superficiem. Hęc enim veluti spongia est, quae foramina omnia versus substantiam linguae conuersa habet, quęue succo gustabili turgens rectà statim illum transmittit ad intimam ac lenem eiusdem linguae superficiem. Postremò inseruit crusta haec, veluti si stupa vel gossipium ob tutelam impositum esset, ne in longa elocutione, aut perpetua comestura, tandem callosa aut durior fiat linguae superficies, in qua summa requiritur mollitudo, si statim saporis sensus excitari debet, ob vitam hominis seruandam, ne noxij succi ipse minimè conscio in ventriculum ferantur.

---

Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_anatomicae.
